- PHARASMANES
- I.PHARASMANESAlanorum Rex, inter amicos Reges Imperii Romani, cui etiam stipendia a romanis videntur soluta. Atque hunc vult in telligi Salmas. apud Ael. Spartian c. 6. in Hadriano. Cum Rege Roxolanorum, qui de imminutis stipendiis querebatur, cognito negotio pacem composuit. Ubi omnino legendum contendit, Cum Rege mox Alanorum: namque et eum in vitâsse dicitur Hadrianus, et in vitationem is illam superbe contempsisse, neque sine motu illam Regis querelam fuisse, donec pacem cum illo composuerit Hadrianus. Vide Dionem. Vetus id malum in Romano Imperio, annuis muneribus barbararum gentium pacem redimere, a Domitiano primum introductum est. Namque hic, Decebalum Dacorum Regem cum armis vincere non posset, annui tributi pensitatione sibi placavit: quod exemplum publice perniciosissimum retinuêre omnes deinde Principes in utroque Imperio; eatenus tamen existimationi suae consuluerunt, quatenus pensionem hanc annuam, quae vere tributum erat, honestiore vocabulô stipendium nominaverunt, Herodian. l. 1. c. 6. συντάξεις. Fuit autem haec Alanorum gens eadem cum Veterib. Massagetis, Salmas. ad loc. Idem nomen Regi lbrorum fuit, sub eodem Hadriano, quem in Excerptis Legat. e Dione legimus, Romam cum uxore venisse, et ab Hadriano liberaliter fuisse acceptum. Imo et Phara smanis Regis Zydritarum, gentis vicinae Lazis, circa idem tempus, meminitArrian. in Euxini Periplo, quem ad Hadrianum misit. Ecce Reges tres cognomines, sub eodem Imperatore. Nec mirum; frequens enim in Oriente olim illud nomen, non regum solum, sed et privatorum: ut illius Φαρεσμάνου Κόλχου τὸ γένος, cuius Procopius meminit Persic. l. 1. Casaubon. ad Spartian. loc. cit.II.PHARASMANESHiberorum Rex, fratri Mithradati â Tiberio conciliatus, cuius et conatus, in obtinenda Armenia, strenue adiuvit, contra Orodem, Tacit. l. 6. Annal. c. 33.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.